- BARSALIUM
- BARSALIUMquae et Sergiopolis post dicta, urbs fuit Armeniae tertiae, ad Euphratem fluv. inter Samosatham et Claudiopolim. In Tab. Peutinger. videtar Salmasio urbs ea, quae Καρπακελὶς Ptolemaeo dicitur, et ab eo in Armenia minore, in Praefectura Lavinianisene, collocatur: Πρὸς μὲν τῷ Εὐφράτῃ Κόρκη, Μέτειτα, Κλαυδιὰς, εντὸς δὲ τούτων Καρπακελὶς. Ad Euphratem quidem Corce, Metita, Claudia, Barsalium seu Barsalis, quod forte corruptum ex Βκρκελὶς. Certe alterutrum horum mendose conceptum videtur. Tabula praefata, ubi de itinere a Melitene ad Samosata, sic habet: Melitenis Corce XIIII. Metita XII. Claudia XLVI. Barsalium VIII. Heba XXX. Charmondara XII. Samosata. Vide Salmas. ad Solin. p. 627.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.